Perfectae Caritatis, Decree, On the Adaptation and Renewal of Religious Life
PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
DECRETUM DE ACCOMMODATA RENOVATIONE VITAE RELIGIOSAE
PERFECTAE CARITATIS
1. PERFECTAE CARITATIS per consilia evangelica prosecutionem Sacrosancta Synodus praevie ostendit, in Constitutione cui initium est «Lumen gentium», a Divini Magistri doctrina et exemplis originem ducere et tamquam praeclarum signum Regni caelestis apparere. Nunc vero, de vita ac disciplina institutorum, quorum sodales castitatem, paupertatem et oboedientiam profitentur, intendit agere eorumque necessitatibus, prout tempora nostra suadent, providere.
Inde ab exordiis quidem Ecclesiae fuerunt viri ac mulieres, qui per praxim consiliorum evangelicorum Christum maiore cum libertate sequi pressiusque imitari intenderunt et suo quisque modo vitam Deo dicatam duxerunt, e quibus multi, Spiritu Sancto afflante, vel vitam solitariam degerunt vel familias religiosas suscitaverunt, quas Ecclesia sua auctoritate libenter suscepit et adprobavit. Unde e consilio divino mirabilis varietas coetuum religiosorum succrevit, quae valde contulit, ut Ecclesia, non solum ad omne opus bonum instructa (cf. 2 Tim. 3, 17) et ad opus ministerii in aedificationem Corporis Christi (cf. Eph. 4, 12) parata sit, sed etiam variis donis filiorum suorum decorata appareat sicut sponsa ornata viro suo (cf. Apoc. 21, 2) et per eam innotescat multiformis sapientia Dei (cf. Eph. 3, 10).
In tanta autem donorum varietate omnes, qui ad praxim consiliorum evangelicorum a Deo vocantur eademque fideliter profitentur, Domino se peculiariter devovent, Christum sequentes, qui virgo et pauper (cf. Mt. 8, 20; Lc. 9, 58) per oboedientiam usque ad mortem Crucis (cf. Phil. 2, 8) homines redemit et sanctificavit. Ita caritate impulsi, quam Spiritus Sanctus in cordibus eorum diffundit (cf. Rom. 5, 5), magis magisque vivunt Christo et corpori Eius quod est Ecclesia (cf. Col. 1, 24). Quo ferventius ergo tali sui donatione quae totam vitam [703] complectitur, Christo coniunguntur, eo uberior fit vita Ecclesiae et apostolatus eius vegetius fecundatur.
Ut autem praestans valor vitae per consiliorum professionem consecratae eiusque necessarium munus in praesentis temporis adiunctis ad maius Ecclesiae bonum cedat, haec Sacra Synodus sequentia statuit, quae nonnisi principia generalia respiciunt accommodatae renovationis vitae ac disciplinae religionum atque, propria indole servata, societatum vitae communis sine votis et institutorum saecularium. Normae vero particulares pro eorumdem congrua expositione et applicatione post Concilium a competenti auctoritate statuendae sunt.
2. Accommodata renovatio vitae religiosae simul complectitur et continuum reditum ad omnis vitae christianae fontes primigeniamque institutorum inspirationem et aptationem ipsorum ad mutatas temporum condiciones. Quae renovatio, sub impulsu Spiritus Sancti et Ecclesia duce, promovenda est secundum principia quae sequuntur:
a) Cum vitae religiosae ultima norma sit Christi sequela in Evangelio proposita, haec ab omnibus institutis tamquam suprema regula habeatur.
b) In ipsum Ecclesiae bonum cedit ut instituta peculiarem suam indolem ac munus habeant. Ideo fideliter agnoscantur et serventur Fundatorum spiritus propriaque proposita, necnon sanae traditiones, quae omnia cuiusque instituti patrimonium constituunt.
c) Omnia instituta vitam Ecclesiae participent, eiusque incoepta et proposita ut in re biblica, liturgica, dogmatica, pastorali, oecumenica, missionali et sociali, iuxta propriam suam indolem, sua faciant et pro viribus foveant.
d) Instituta, de hominum temporumque condicionibus deque Ecclesiae necessitatibus, congruam cognitionem apud sodales suos promoveant; ita ut mundi huius aetatis adiuncta in lumine fidei sapienter diiudicantes, atque zelo apostolico exardescentes, efficacius hominibus subvenire valeant.
e) Cum vita religiosa ante omnia ad hoc ordinetur ut sodales Christum sequantur et Deo uniantur per professionem consiliorum evangelicorum, serio perpendendum est optimas accommodationes ad necessitates temporis nostri peractas effectum non sortiri, nisi animentur renovatione spirituali, cui semper etiam in operibus externis promovendis primae partes tribuendae sunt. [704]
3. Ratio vivendi, orandi et operandi hodiernis sodalium condicionibus physicis et psychicis, necnon, prout ab indole cuiusque instituti requiritur, apostolatus necessitatibus, culturae exigentiis, circumstantiis socialibus et oeconomicis, ubique, praesertim in missionum locis, apte conveniat.
Secundum eadem criteria examini quoque subiiciatur regiminis ratio institutorum.
Quapropter constitutiones, «directoria», libri usuum, precum et caeremoniarum aliique id genus codices, congruenter recognoscantur atque, iis praescriptis suppressis quae obsoleta sint, documentis huius Sacrae Synodi aptentur.
4. Efficax renovatio et recta accommodatio obtineri nequeunt nisi cooperantibus omnibus instituti sodalibus.
Normas autem accommodatae renovationis statuere et leges ferre, necnon sufficienti prudentique experientiae locum dare, competentium tantum auctoritatum est, praesertim capitulorum generalium, salva, quatenus necessaria sit, approbatione Sanctae Sedis aut Ordinariorum locorum, ad normam iuris. Superiores vero, in his quae ad totius instituti sortes spectant, sodales suos apto modo consulant et audiant. Pro accommodata renovatione monasteriorum monialium, vota et consulta etiam a consessibus foederationum aut ab aliis conventibus legitime convocatis obtineri poterunt.
Meminerint tamen omnes spem renovationis ponendam esse magis in diligentiore regulae et constitutionum observantia quam in multiplicandis legibus.
5. Cuiusvis instituti sodales mente recolant imprimis se professione consiliorum evangelicorum vocationi divinae responsum dedisse, ita ut, non solum peccato mortui (cf. Rom. 6, 11) sed etiam mundo renuntiantes, soli Deo vivant. Totam enim vitam suam Eius famulatui mancipaverunt, quod quidem constituit peculiarem quamdam consecrationem, quae in baptismatis consecratione intime radicatur eamque plenius exprimit.
Cum autem haec suiipsius donatio ab Ecclesia suscepta sit, eius etiam servitio sese sciant addictos. Qui Dei famulatus exercitium virtutum in eis urgere ac fovere debet, praesertim humilitatis et oboedientiae, fortitudinis et castitatis, quibus Christi exinanitio (cf. Phil. 2, 7-8) simulque Eius vita in spiritu (cf. Rom. 8, 1-13) participantur. [705]
Religiosi ergo, suae professioni fideles, omnia propter Christum dimittentes (cf. Mc. 10, 28), Ipsum tamquam unum necessarium (cf. Lc. 10, 42) sequantur (cf. Mt. 19, 21), Eius verba audientes (cf. Lc. 10, 39), de iis quae Eius sunt solliciti (cf. I Cor. 7, 32).
Quapropter cuiuslibet instituti sodales, Deum prae omnibus et unice quaerentes, contemplationem, qua Ei mente et corde adhaereant, cum amore apostolico, quo operi Redemptionis adsociari Regnumque Dei dilatare nitantur, coniungant oportet.
6. Qui evangelica consilia profitentur Deum qui nos prior dilexit (cf. I Io. 4, 10) ante omnia quaerant ac diligant et in omnibus rerum adiunctis fovere studeant vitam absconditam cum Christo in Deo (cf. Col. 3, 3), unde profluit et urgetur proximi dilectio in salutem mundi Ecclesiaeque aedificationem. Hac caritate etiam ipsa praxis consiliorum evangelicorum animatur et regitur.
Quapropter institutorum sodales spiritum orationis et orationem ipsam, haurientes e germanis spiritualitatis christianae fontibus assiduo studio colant. Imprimis vero Sacram Scripturam quotidie prae manibus habeant, ut divinarum scripturarum lectione et meditatione «eminentem scientiam Iesu Christi» (Phil. 3, 8) ediscant. Sacram Liturgiam, praesertim sacrosanctum Eucharistiae mysterium, ad mentem Ecclesiae corde et ore peragant atque ex hoc ditissimo fonte vitam spiritualem alant.
Ita in mensa divinae Legis et sacri altaris refecti Christi membra fraterne ament, pastores spiritu filiali revereantur atque diligant; magis magisque vivant et sentiant cum Ecclesia eiusque missioni totaliter se devoveant.
7. Instituta quae integre ad contemplationem ordinantur, ita ut eorum sodales in solitudine ac silentio, in assidua prece et alacri poenitentia soli Deo vacent, in Corpore Christi mystico, in quo «omnia... membra non eumdem actum habent» (Rom. 12, 4), quantumvis actuosi apostolatus urgeat necessitas, praeclaram partem semper retinent. Deo enim eximium laudis sacrificium offerunt, populum Dei sanctitatis uberrimis fructibus collustrant atque exemplo movent necnon arcana fecunditate apostolica dilatant. Ita Ecclesia e decus exstant et caelestium scatebra gratiarum. At eorum ratio vivendi secundum praedicta principia et criteria accommodatae renovationis recognoscatur, sanctissime tamen servatis eorum a mundo secessu atque vitae contemplativae exercitiis propriis. [706]
8. Permulta sunt in Ecclesia instituta, vel clericalia vel laicalia, variis apostolatus operibus dedita, quae donationes habent secundum gratiam quae data est eis, differentes: sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui miseretur in hilaritate (cf. Rom. 12, 5-8). «Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus» (I Cor. 12, 4). In istis institutis, ad ipsam naturam vitae religiosae pertinet actio apostolica et benefica utpote sanctum ministerium et opus caritatis proprium ab Ecclesia ipsis commissum eiusque nomine exercendum. Proinde tota vita religiosa sodalium spiritu apostolico imbuatur, tota vero actio apostolica religioso spiritu informetur. Ut igitur sodales vocationi suae ad Christum sequendum imprimis respondeant, ac ipsi Christo in Eius membris deserviant actio eorum apostolica ex intima cum Ipso unione procedat oportet. Inde fit ut caritas ipsa erga Deum et proximum foveatur.
Quapropter instituta illa observantias suas atque usus cum requisitis apostolatus, cui dedicantur, apte componant. Cum autem vita religiosa apostolicis operibus dedita formas multiplices induat, necesse est ut accommodata eius renovatio huiusmodi diversitatis rationem habeat, atque ut apud varia instituta sodalium vita in servitium Christi propriis eorum congruisque mediis sustentetur.
9. Fideliter servetur atque magis in dies elucescat in suo germano spiritu tum in Oriente tum in Occidente venerabile vitae monasticae institutum, quod praeclara merita longo saeculorum cursu in Ecclesia et in humana consortione sibi acquisivit. Monachorum praecipuum officium est divinae Maiestati humile simul ac nobile servitium praestare intra septa monasterii, sive in umbratili vita integre se divino cultui dedicent sive aliqua apostolatus vel christianae caritatis opera legitime assumpserint. Servata igitur indole propriae institutionis, antiquas beneficas traditiones renovent easque hodiernis animarum necessitatibus ita accommodent ut monasteria veluti seminaria sint aedificationis populi christiani.
Item religiones quae ex regula vel instituto vitam apostolicam intime consociant officio chorali observantiisque monasticis, ita rationem vivendi cum apostolatus sibi convenientis exigentiis componant ut suam formam vitae fideliter servent utpote quae eximio Ecclesiae bono cedat.
10. Vita religiosa laicalis, tam pro viris quam pro mulieribus, statum in se completum professionis consiliorum evangelicorum constituit. [707] Quapropter illam, muneri pastorali Ecclesiae in erudienda iuventute, in aegrotis curandis aliisque ministeriis explendis tam utilem, Sacra Synodus magni faciens, sodales in sua vocatione confirmat eosque ut hodiernis exigentiis vitam suam accommodent hortatur.
Sacra Synodus declarat nihil obstare quominus in religionibus Fratrum, firma manente earum indole laicali, ex dispositione Capituli generalis, ad subveniendum necessitatibus ministerii sacerdotalis in suis domibus, aliqui sodales sacris Ordinibus initientur.
11. Instituta saecularia, quamvis non sint instituta religiosa, veram tamen et completam consiliorum evangelicorum professionem in saeculo ab Ecclesia recognitam secumferunt. Quae professio viris ac mulieribus, laicis et clericis in saeculo degentibus, consecrationem confert. Proinde iidem totalem suipsius Deo dedicationem in caritate perfecta praecipue intendant et ipsa instituta propriam ac peculiarem indolem, saecularem scilicet, servent ut apostolatum in saeculo ac veluti ex saeculo, ad quem exercendum orta sunt, efficaciter et ubique adimplere valeant.
Probe tamen sciant se tantum munus obire non posse, nisi sodales accurate in rebus divinis et humanis ita instituantur, ut revera fermentum sint in mundo ad robur et incrementum Corporis Christi. Moderatores ergo serio curent de institutione praesertim spirituali sodalibus impertienda necnon de ulteriore formatione promovenda.
12. Castitas «propter regnum caelorum» (Mt. 19, 12), quam religiosi profitentur, tamquam eximium gratiae donum aestimanda est. Cor enim hominis singulari modo liberat (cf. I Cor. 7, 32-35), ut magis accendatur caritate erga Deum et homines universos, ideoque est peculiare signum bonorum caelestium necnon medium aptissimum quo religiosi alacriter servitio divino operibusque apostolatus sese dedicent. Sic ipsi coram omnibus Christifidelibus mirabile illud evocant connubium a Deo conditum et in futuro saeculo plene manifestandum quo Ecclesia unicum sponsum Christum habet.
Oportet ergo ut religiosi, professionem suam fideliter servare studentes, verbis Domini credant et, Dei auxilio confisi, de propriis viribus ne praesumant, mortificationem sensuumque custodiam adhibeant. Media quoque naturalia ne omittant, quae mentis et corporis sanitati favent. Ita fit ut falsis doctrinis, quae continentiam perfectam tamquam impossibilem vel humano profectui nocivam ostentant, non moveantur, et omnia quae castitatem in periculum adducunt, instinctu quodam spirituali, respuant. Meminerint insuper omnes, praesertim Superiores, [708] castitatem securius servari cum inter sodales vera dilectio fraterna in vita communi viget.
Cum observantia continentiae perfectae profundiores naturae humanae inclinationes intime attingat, candidati ad professionem castitatis ne accedant neve admittantur, nisi post probationem vere sufficientem et cum debita maturitate psychologica et affectiva. Ipsi non solum de periculis castitati occurrentibus moneantur, sed ita instruantur ut coelibatum Deo dicatum etiam in bonum integrae personae assumant.
13. Paupertas voluntaria propter Christi sequelam cuius est signum praesertim hodie multum aestimatum, a religiosis diligenter excolatur atque, si opus sit, novis etiam formis exprimatur. Per eam participatur paupertas Christi, qui propter nos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia nos divites essemus (cf. 2 Cor. 8, 9; Mt. 8, 20) .
Ad paupertatem autem religiosam quod attinet, haud sufficit in usu bonorum Superioribus subiici, sed oportet ut sodales re et spiritu sint pauperes, thesauros in caelo habentes (cf. Mt. 6, 20).
In suo quisque officio communi legi laboris se sentiant obnoxios, atque, dum ita res victui operibusque eorum necessariae comparantur, omnem indebitam sollicitudinem proiiciant et Patris caelestis Providentiae sese committant (cf. Mt. 6, 25).
Congregationes religiosae suis constitutionibus permittere possunt ut sodales bonis patrimonialibus acquisitis vel acquirendis renuntient.
Instituta ipsa, ratione habita singulorum locorum, testimonium paupertatis quasi collectivum reddere satagant et libenter ex propriis bonis aliquid conferant ad alias Ecclesiae necessitates et egenorum sustentationem, quos religiosi omnes in visceribus Christi diligant (cf. Mt. 19, 21; 25, 34-46; Iac. 2, 15- 16; I Io. 3, 17) . Institutorum provinciae ac domus aliae cum aliis in bonis temporalibus communicent, ita ut illae quae plus habent alias adiuvent quae egestatem patiuntur.
Quamvis instituta, salvis regulis et constitutionibus, ius habeant possidendi omnia necessaria ad vitam temporalem et opera, omnem tamen speciem luxus, immoderati lucri ac bonorum cumulationis vitent.
14. Religiosi per professionem oboedientiae plenam propriae voluntatis dedicationem veluti sacrificium sui Deo offerunt, et per illud constantius et securius divinae voluntati salvificae uniuntur. Inde ad exemplum Iesu Christi, qui venit ut faceret voluntatem Patris (cf. Io. 4, 34; 5, 30; Hebr. 10, 7; Ps. 39, 9), et «formam servi accipiens» (Phil. 2, 7) ex iis, quae passus est, didicit oboedientiam (cf. Hebr. 5, 8), religiosi, Spiritu Sancto movente, Superioribus, vices Dei gerentibus, in fide sese subiiciunt et per eos ad omnium in Christo fratrum ministerium ducuntur, sicut ipse Christus ob suam erga Patrem [709] submissionem fratribus ministravit et animam suam posuit redemptionem pro multis (cf. Mt. 20, 28; Io. 10, 14-18). Ita, Ecclesiae servitio arctius devinciuntur et in mensuram aetatis plenitudinis Christi (cf. Eph. 4, 13) pervenire contendunt.
Sodales ergo in spiritu fidei et amoris erga Dei voluntatem Superioribus suis ad normam regulae et constitutionum humile praestent obsequium, vires intelligentiae et voluntatis necnon naturae et gratiae dona in praeceptorum exsecutione et in expletione munerum sibi commissorum conferendo, scientes se ad aedificationem Corporis Christi secundum Dei propositum operam praestare. Sic oboedientia religiosa, nedum dignitatem personae humanae minuit, illam, ampliata libertate filiorum Dei, ad maturitatem adducit.
Superiores vero, rationem pro animabus sibi commissis reddituri (cf. Hebr. 13, 17), voluntati Dei in munere explendo dociles, in spiritu servitii pro fratribus auctoritatem exerceant, ita ut caritatem qua Deus illos diligit exprimant. Subditos regant qua filios Dei et cum respectu personae humanae, illorum voluntariam subiectionem promoventes. Ideoque speciatim debitam eis libertatem relinquant quoad poenitentiae sacramentum et conscientiae moderamen. Sodales eo perducant ut in muneribus obeundis et in inceptis suscipiendis activa atque responsabili oboedientia cooperentur. Itaque Superiores libenter sodales audiant necnon eorum conspirationem ad bonum instituti et Ecclesiae promoveant, firma tamen sua auctoritate decernendi et praecipiendi quae agenda sunt.
Capitula et consilia fideliter munus sibi commissum in regimine expleant atque suo quaeque modo sodalium omnium pro bono totius communitatis participationem et curam exprimant.
15. Vita in communi agenda, ad exemplum primaevae Ecclesiae in qua multitudo credentium erat cor unum et anima una (cf. Act. 4, 32), evangelica doctrina, Sacra Liturgia et praesertim Eucharistia refecta, in oratione et communione eiusdem spiritus perseveret (cf. Act. 2, 42). Religiosi, ut membra Christi, in fraterna conversatione honore se invicem praeveniant (cf. Rom. 12, 10), alter alterius onera portantes (cf. Gal. 6, 2). Caritate enim Dei in cordibus per Spiritum Sanctum diffusa (cf. Rom. 57, 5), communitas ut vera familia, in nomine Domini congregata, Eius praesentia gaudet (cf. Mt. 18, 20). Caritas autem plenitudo legis est (cf. Rom. 13, 10) ac vinculum perfectionis (cf. Col. 3, 14), eaque scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam (cf. I Io. 3, 14). Immo fratrum unitas Christi adventum manifestat (cf. Io. 13 35; 17, 21) magnaque virtus apostolica ex ea manat.
Ut autem inter sodales intimius sit vinculum fraternitatis, illi qui [710] conversi, cooperatores vel alio nomine vocantur, vitae et communitatis operibus arcte coniungantur. Nisi rerum adiuncta aliud vere suadeant, curandum est ut in institutis mulierum ad unum genus sororum perveniatur. Tunc illa personarum tantum retineatur diversitas, quam diversorum operum distinctio exigat ad quae sorores vel speciali Dei vocatione vel speciali aptitudine destinentur.
Virorum autem monasteria et instituta non mere laicalia pro indole sua clericos et laicos, ad normam constitutionum, admittere possunt, pari ratione paribusque iuribus et obligationibus, salvis iis quae ex ordine sacro proveniunt.
16. Clausura papalis pro monialibus vitae unice contemplativae firma maneat sed iuxta temporum locorumque condiciones, iisque usibus sublatis qui obsoleti sint, accommodetur, auditis ipsorum monasteriorum votis.
Aliae vero moniales operibus externis apostolatus ex instituto deditae a clausura papali eximantur, ut concredita sibi munera apostolatus melius adimplere valeant, servata tamen clausura ad normam constitutionum.
17. Habitus religiosus, utpote signum consecrationis, sit simplex ac modestus, pauper simul et decens, insuper valetudinis requisitis consentaneus et temporum locorumque adiunctis necnon ministerii necessitatibus accommodatus. Habitus autem tam virorum quam mulierum, qui iis normis non congruit, immutandus est.
18. Institutorum accommodata renovatio a sodalium institutione maxime pendet. Ideo et ipsi sodales non clerici ac religiosae apostolatus operibus immediate post noviciatum ne destinentur, sed eorum institutio religiosa et apostolica, doctrinalis et technica, titulis etiam congruentibus obtentis, in aptis domibus convenienter protrahatur.
Ne vero vitae religiosae ad nostri temporis exigentias adaptatio sit mere externa, neve illi qui externo apostolatui ex instituto vacant muneri suo implendo impares inveniantur, iuxta cuiusque intellectualem dotem et personalem indolem, de vigentibus hodiernae vitae socialis moribus rationibusque sentiendi et cogitandi, congruenter instruantur. Institutio per harmonicam elementorum suorum fusionem, ita peragatur ut ad unitatem vitae sodalium conferat.
Per totam autem vitam sodales intendant hanc culturam spiritualem, doctrinalem et technicam sedulo perficere, et Superiores, pro viribus, opportunitatem, adiumenta et tempus ad hoc eis procurent.
Officium quoque est Superiorum curare ut Moderatores, Magistri spiritus et Professores optime seligantur et sedulo praeparentur. [711]
19. In novis institutis condendis, necessitas vel saltem magna utilitas necnon incrementi possibilitas serio ponderandae sunt, ne incaute oriantur instituta inutilia aut sufficienti vigore non praedita. Peculiari ratione in novellis Ecclesiis formae vitae religiosae promoveantur et excolantur quae indolis morumque incolarum necnon loci consuetudinum et condicionum rationem habeant.
20. Instituta, opera propria fideliter retineant et adimpleant atque, attenta utilitate universae Ecclesiae et dioecesium, temporum locorum necessitatibus ea accommodent, opportunis ac etiam novis mediis adhibitis, illis autem relictis operibus, quae instituti spiritui et germanae indoli hodie minus sint consentanea.
Spiritus missionalis in institutis religiosis omnino servetur et pro cuiusque eorum indole aptetur condicionibus hodiernis, ita ut praedicatio Evangelii apud omnes gentes efficacior fiat.
21. Instituta vero et monasteria quae, auditis Ordinariis locorum quorum intersit, iudicio Sanctae Sedis non praebeant fundatam spem ut ulterius floreant, prohibeantur ne in posterum novicios recipiant et, si fieri possit, alii instituto vel monasterio vegetiori, quod fine et spiritu haud multum differat, uniantur.
22. Instituta et monasteria sui iuris, pro rei opportunitate et approbante Sancta Sede, inter se promoveant foederationes, si quodammodo ad eamdem familiam religiosam pertinent, aut uniones, si fere pares habent constitutiones et usus eodemque animantur spiritu, praesertim cum nimis sunt exigua, aut associationes, si iisdem vel similibus operibus externis incumbunt.
23. Favendum est conferentiis seu consiliis Superiorum maiorum a Sancta Sede erectis, quae valde conferre possunt ad finem singulorum institutorum plenius assequendum, ad efficaciorem conspirationem in bonum Ecclesiae fovendam, ad Evangelii operarios in determinato territorio aequiore modo distribuendos, necnon ad communia religiosorum negotia pertractanda, congrua instaurata coordinatione et cooperatione cum Conferentiis episcopalibus quoad exercitium apostolatus.
Huiusmodi autem conferentiae etiam pro institutis saecularibus institui possunt.
24. Sacerdotes educatoresque christiani seria conamina adhibeant ut vocationibus religiosis, congruenter et accurate selectis, novum detur incrementum Ecclesiae necessitatibus plane respondens. Etiam in praedicatione ordinaria saepius agatur de consiliis evangelicis et de statu [712] religioso amplectendo. Parentes filios suos christianis moribus educando, vocationem religiosam in eorum cordibus excolant ac tueantur. Institutis autem fas est sui notitiam, ad vocationes fovendas, divulgare atque candidatos quaerere, dummodo hoc fiat cum debita prudentia et servatis normis a Sancta Sede et Ordinario loci traditis.
Meminerint vero sodales exemplum propriae vitae optimam commendationem esse sui instituti et invitationem ad vitam religiosam capessendam.
25. Instituta pro quibus hae accommodatae renovationis normae statuuntur, prompto animo suae divinae vocationi et muneri suo in Ecclesia hisce temporibus respondeant. Magni enim facit Sacra Synodus genus eorum vitae, virginalis, pauperis et oboedientis, cuius Ipse Christus Dominus est exemplar firmamque spem in opera eorum abscondita et aperta tam fecunda collocat. Religiosi ergo omnes fidei integritate, caritate erga Deum et proximum, amore crucis necnon spe futurae gloriae, Christi bonum nuntium in toto mundo diffundant, ut testimonium eorum ab omnibus conspiciatur et Pater noster, qui in caelis est, glorificetur (cf. Mt. 5, 16). Ita deprecante suavissima Deipara Virgine Maria, «cuius vita omnium est disciplina»,[1] ampliora quotidie incrementa capient ac uberiores salutares afferent fructus.
Haec omnia et singula quae in hoc Decreto edicta sunt, placuerunt Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo Nobis tradita potestate, illa, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto approbamus, decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei gloriam promulgari iubemus.
Romae, apud S. Petrum die XXVIII mensis octobris anno MCMLXV.
Ego PAULUS Catholicae Ecclesiae Episcopus
Sequuntur Patrum subsignationes ut in pp. 696-701.
[1] S. Ambrosius, De Virginitate, 1. II, c. II, n. 15.
[AAS 58 (1966) 702-712]